Loading Events

« All Events

  • This event has passed.

700th Anniversay of the Declaration of Arbroath

April 6

700 years ago!

 

“As long as but a hundred of us remain alive, never will we on any conditions be brought under English rule. It is in truth not for glory, nor riches, nor honours, that we are fighting, but for freedom – for that alone, which no honest man gives up but with life itself”.

These are the best known words in the Declaration of Arbroath, foremost among Scotland’s state papers and the most famous historical record held by National Records of Scotland. The Declaration is a letter written in 1320 by the barons and whole community of the kingdom of Scotland to the pope, asking him to recognise Scotland’s independence and acknowledge Robert the Bruce as the country’s lawful king.

The Declaration was written in Latin and was sealed by eight earls and about forty barons.

Here is the link to the National Records of Scotland for your reading pleasure.    https://www.nrscotland.gov.uk/Declaration

While preliminary discussions were held for the Society to commemorate this milestone, we shall have to wait until next year.  2021 will be mid-week and may be difficult to gather in one place in the evening, but it is something we can now start to plan.  We realize many may go to NY for the celebrations on the weekend, but we could do the weekend before or after. Let me know what you think.

Transcription and Translation of the Declaration of Arbroath, 6 April 1320 National Records of Scotland, SP13/7 Transcription: Latin text, according with text in Sir James Fergusson, The Declaration of Arbroath 1320 (1970) pp.4-10. This text of the Declaration represents Sir James’ view of the “nearest possible reconstruction of the final version of the letter, no longer extant, that actually went to Pope John XXII at Avignon” (p.2), rather than an absolutely accurate reading of the document held in National Records of Scotland (reference SP13/7). Fergusson has a separate Latin text which he reconstructed from variant readings of the Declaration as found in later manuscripts (see pp.48-54 of his book).

Sanctissimo Patri in Christo ac Domino, domino Johanni, diuina prouidiencia Sacrosauncte Romane et Vniuersalis Ecclesie Summo Pontifici, Filii Sui Humiles et deuoti Duncanus Comes de Fyf, Thomas Ranulphi Comes Morauie Dominus Mannie et Vallis Anandie, Patricius de Dumbar Comes Marchie, Malisius Comes de Stratheryne, Malcolmus Comes de Leuenax, Willelmus Comes de Ross, Magnus Comes Cathanie et Orkadie et Willelmus Comes Suthirlandie; Walterus Senescallus Scocie, Willelmus de Soules Buttelarius Scocie, Jacobus Dominus de Duglas, Rogerus de Moubray, Dauid Dominus de Brechyn, Dauid de Graham, Ingeramus de Vmfrauille, Johannes de Menetethe Custos Comitatus de Menetethe, Alexander Fraser, Gilbertus de Haya Constabularius Scocie, Robertus de Keth Marescallus Scocie, Henricus de Sancto Claro, Johannes de Graham, Dauid de Lindesay, Willelmus Olifaunt, Patricius de Graham, Johannes de Fentoun, Willelmus de Abirnithy, Dauid de Wemys, Willelmus de Montefixo, Fergusius de Ardrossane, Eustachius de Maxwell, Willelmus de Ramesay, Willelmus de Montealto, Alanus de Morauia, Douenaldus Cambell, Johannes Cambrun, Reginaldus le chen, Alexander de Setoun, Andreas de Lescelyne, et Alexander de Stratoun, Ceterique Barones et Liberetenenetes ac tota Communitas Regni Scocie, omnimodam Reuerenciam filialem cum deuotis Pedum osculis beatorum. Scimus, Sanctissime Pater et Domine, et ex antiquorum gestis et libris Colligimus quod inter Ceteras naciones egregias nostra scilicet Scottorum nacio multis preconijs fuerit insignita, que de Maiori Schithia per Mare tirenum et Columpnas Herculis transiens et in Hispania inter ferocissimas gentes per multa temporum curricula Residens a nullis quantumcumque barbaricis poterat allicubi gentibus subiugari. Indeque veniens post mille et ducentos annos a transitu populi israelitici per mare rubrum sibi sedes in Occidente quas nunc optinet, expulsis primo Britonibus et Pictis omnino deletis, licet per Norwagienses, Dacos et Anglicos sepius inpugnata fuerit, multis cum victorijs et Laboribus quamplurimis adquisuit, ipsaque ab omni seruitute liberas, vt Priscorum testantur Historie, semper tenuit. In quorum Regno Centum et Tredescim Reges de ipsorum Regali prosapia, nullo alienigena interueniente, Regnauerunt. Quorum Nobilitates et Merita, licet ex aliis non clarerent, satis patenter effulgent ex eo quod Rex Regum et dominancium dominus Jhesus Christus post passionem suam et Resurreccionem ipsos in vltimis terre finibus constitutos quasi primos ad suam fidem sanctissimam conuocauit. Nec eos per quemlibet in dicta fide confirmari voluit set per suum primum apostolum vocacione quamuis ordine secundum vel tercium, sanctum Andream mitissimum beati Petri Germanum, quem semper ipsis preesse voluit vt Patronum. Hec autem Sanctissimi Patres et Predecessores vestri sollicita mente pensantes ipsum Regnum et populum vt beati Petri germani peculium multis fauoribus et priuilegijs quamplurimis Munierunt, Ita quippe quod gens nostra sub ipsorum proteccione hactenus libera deguit et quieta donec ille Princeps Magnificus Rex Anglorum Edwardus, pater istius qui nunc est, Regnum nostrum acephalum populumque nullius mali aut doli conscium nec bellis aut insultibus tunc assuetum sub amici et confederati specie inimicabiliter infestauit. Cuius iniurias, Cedes, violencias, predaciones, incendia, prelatorum incarceraciones, Monasteriorum combustiones, Religiosorum spoliaciones et occisiones alia quoque enormia et innumera que in dicto populo exercuit, nulli parcens etati aut sexui, Religioni aut ordini, nullus scriberet nec ad plenum intelligeret nisi quem experiencia informaret. A quibus Malis innumeris, ipso Juuante qui post uulnera medetur et sanat, liberati sumus per strenuissimum Principem, Regem et Dominum nostrum, Dominum Robertum, qui pro populo et hereditate suis de manibus Inimicorum liberandis quasi alter Machabeus aut Josue labores et tedia, inedias et pericula, leto sustinuit animo. Quem eciam diuina disposicio et iuxta leges et Consuetudines nostra, quas vsque ad mortem sustinere volumus, Juris successio et debitus nostrorum omnium Consensus et Assensus nostrum fecerunt Principem atque Regem, cui tanquam illi per quem salus in populo nostro facta est pro nostra libertate tuenda tam Jure quam meritis tenemur et volumus in omnibus adherere. Quem si ab inceptis desisteret, Regi Anglorum aut Anglicis nos aut Regnum nostrum volens subicere, tanquam Inimicum nostrum et sui nostrique Juris subuersorem statim expellere niteremur et alium Regem nostrum qui ad defensionem nostram sufficeret faceremus. Quia quamdiu Centum ex nobis viui remanserint, nuncquam Anglorum dominio aliquatenus volumus subiugari. Non enim propter gloriam, diuicias aut honores pugnamus set propter libertatem solummodo quam Nemo bonus nisi simul cum vita amittit. Hinc est, Reuerende Pater et Domine, quod sanctitatem vestram omni precum instancia genuflexis cordibus exoramus quatinus sincero corde Menteque pia recensentes quod apud eum cuius vices in terris geritis cum non sit Pondus nec distinccio Judei et greci, Scoti aut Anglici, tribulaciones et angustias nobis et Ecclesie dei illatas ab Anglicis paternis occulis intuentes, Regem Anglorum, cui sufficere debet quod possidet cum olim Anglia septem aut pluribus solebat sufficere Regibus, Monere et exhortari dignemini vt nos scotos, in exili degentes Scocia vltra quam habitacio non est nichilque nisi nostrum Cupientes, in pace dimittat. Cui pro nostra procuranda quiete quicquid possumus, ad statum nostrum Respectu habito, facere volumus cum effectu. Vestra enim interest, sancte Pater, hoc facere qui paganorum feritatem, Christianorum culpis exigentibus, in Christianos seuientem aspicitis et Christianorum terminos arctari indies, quantumque vestre sanctitatis memorie derogat si (quod absit) Ecclesia in aliqua sui parte vestris temporibus patiatur eclipsim aut Scandalum, vos videritis. Excitet igitur Christianos Principes qui non causam vt causam ponentes se fingunt in subsidium terre sancte propter guerras quas habent cum proximis ire non posse. Cuius inpedimenti Causa est verior quod in Minoribus proximis debellandis vtilitas propior et resistencia debilior estimantur. Set quam leto corde dictus dominus Rex noster et Nos si Rex Anglorum nos in pace dimitteret illuc iremus qui nichil ignorat satis novit. Quod Christi vicario totique Christianitati ostendimus et testamur. Quibus si sanctitas vestra Anglorum relatibus nimis credula fidem sinceram non adhibeat aut ipsis in nostram confusionem fauere non desinat, corporum excidia, animarum exicia, et cetera que sequentur incomoda que ipsi in nobis et Nos in ipsis fecerimus vobis ab altissimo credimus inputanda. Ex quo sumus et erimus in hiis que tenemur tanquam obediencie filii vobis tanquam ipsius vicario parati in omnibus complacere, ipsique tanquam Summo Regi et Judici causam nostram tuendam committimus, Cogitatum nostrum Jactantes in ipso sperantesque firmiter quod in nobis virtutem faciet et ad nichilum rediget hostes nostros. Sanctitatem ac sanitatem vestram conseruet altissimus Ecclesie sue sancte per tempora diuturna. Datum apud Monasterium de Abirbrothoc in Scocia sexto die mensis Aprilis Anno gracie Millesimo Trescentesimo vicesimo Anno vero Regni Regis nostri supradicti Quinto decimo. Endorsed: Littere directe ad dominum Supremum Pontificem per communitatem Scocie.

Details

Date:
April 6
Website:
https://www.nrscotland.gov.uk/Declaration